PART III - THE STUDY OF LANGUAGE
Published online by Cambridge University Press: 04 April 2011
Summary
PARS TERTIA
HUJUS PERSUASIONIS
DE UTILITATE GRAMMATICAE
Knowledge implies study of the languages in which knowledge is recorded
Declarato igitur, quod una est sapientia perfecta, quae sacris literis continetur per jus canonicum et philosophiam, qua mundus habet regi, nec alia requiritur scientia pro utilitate generis humani, nunc volo descendere ad ea hujus sapientiae magnifica, quae maxime valent exponi. Et sunt quinque, sine quibus nec divina nec humana sciri possunt, quorum certa cognitio reddit nos faciles ad omnia cognoscenda. Et primum est Grammatica in linguis alienis exposita, ex quibus emanavit sapientia Latinorum. Impossibile enim est, quod Latini perveniant ad ea quae necessaria sunt in divinis et humanis, nisi notitiam habeant aliarum linguarum, nec perficietur eis sapientia absolute, nec relate ad ecclesiam Dei et reliqua tria praenominata. Quod volo nunc declarare, et primo respectu scientiae absolutae. Nam totus textus sacer a Graeco et Hebraeo transfusus est, et philosophia ab his et Arabico deducta est; sed impossibile est quod proprietas unius linguae servetur in alia. Nam et idiomata ejusdem linguae variantur apud diversos, sicut patet de lingua Gallicana, quae apud Gallicos et Picardos et Normannos et Burgundos multiplici variatur idiomate. Et quod proprie dicitur in idiomate Picardorum horrescit apud Burgundos, immo apud Gallicos viciniores: quanto igitur magis accidet hoc apud linguas diversas? Quapropter, quod bene factum est in una lingua, non est possibile ut transferatur in aliam secundum ejus proprietatem quam habuerit in priori.
- Type
- Chapter
- Information
- The Opus Majus of Roger Bacon , pp. 66 - 96Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1897