PART II - THE CONNEXION OF PHILOSOPHY WITH THEOLOGY
Published online by Cambridge University Press: 04 April 2011
Summary
PARS SECUNDA
HUJUS PERSUASIONIS
CAPITULUM I
Theology the mistress science
Relegatis igitur quatuor causis totius ignorantiae humanae generalibus, volo in hac secunda distinctione unam sapientiam esse perfectam ostendere, et hanc in sacris literis contineri; de cujus radicibus omnis veritas eruitur. Dico igitur, quod est una scientia dominatrix aliarum, ut theologia, cui reliquae penitus sunt necessariae, et sine quibus ad effectum pervenire non potest; virtutem in suum jus vindicat, ad cujus nutum et imperium caeterae jacent; una tamen est sapientia perfecta, quae in sacra scriptura totaliter continetur per jus canonicum et philosophiam explicanda, et expositio veritatis divinae per illas scientias habetur. Nam ipsa cum eis velut in palmam explicatur, et tamen totam sapientiam in pugnum colligit per seipsum. Quoniam ab uno Deo data est tota sapientia et uni mundo, et propter unum finem. Quapropter haec sapientia ex sua triplici comparatione unitatem sortietur. Caeterum via salutis una licet gradus multi; sed sapientia est via in salutem. Omnis enim consideratio hominis, quae non est salutaris, est plena caecitate, et ad finalem inferni deducit caliginem; propter quod multi sapientes famosi damnati sunt, quia veram sapientiam non habuerunt, sed apparentem et falsam, unde se aestimantes sapientes stulti facti sunt secundum scripturam. Augustinus loquens de sacra scriptura dicit libro secundo de doctrina Christiana, ‘si verum est, hic invenitur; si contrarium, damnatur.’ Et vult quod ubicunque invenerit Christianus, Domini sui intelligat veritatem esse. Veritas Jesu Christi est sapientia sacrae scripturae. Ergo non alibi veritas est, nisi quae in illa continetur scientia.
- Type
- Chapter
- Information
- The Opus Majus of Roger Bacon , pp. 33 - 65Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1897