SUPPLEMENTUM AD PRÆFATIONEM
Published online by Cambridge University Press: 10 November 2010
Summary
Sic fere ante annos quinque præfatus sum, cum Hecubam Euripideam, velut editionis novæ specimen, ederem. Nuper vero, cum Viri doctissimi atque humanissimi, quibus Typographei nostri cura demandata est, dignam operam meam judicassent, quæ ex prælo inclytæ Academiæ nostræ exiret, hoc saltern facere enisus sum, ut hanc nimis fortasse benignam eorum opinionem non omnino fallerem. In notis igitur qusedam addidi, aut mutavi; nihil autem prorsus delevi. Quæcunque momenti alieujus esse putavi, seorsum imprimenda curabo, ut ii, qui priorem editionem possident, quam minimo pretio seeundæ bona, si qua tamen bona insunt, sibi comparare possint. Quod in fine præfationis pollicitus sum, sed tempore non præstituto, partim hodie repræsentare conabor, ut scilicet de Scenicorum Græciæ Poëtarum metris quasdam disserenda suscipiam. Hos vero cancellos mihi ipse circumdabo, ut ne extra iambico rum, trochaicorum, atque anapaestorum limites egrediar. Quod tamen priusquam facio, pauca quædam, quæ brevius dixi, paullo explicatius, si potero, tradam.
(A) A vetustioribus MSS. dixi; quoniam circa finem, ut arbitror, seculi decimi tertii, iota subscribere cœpere librarii, quod antea vel adscriptum erat, vel omissum. Duæ nempe erant Grammaticorum sectæ; hæc iota dativis et infmitivis addebat, ilia omittebat. Sed in hoc omnes vetusti MSS. consentiunt, etiam ii qui constanter μούσηι et δραῖν retinent, ut κἀν, κἄπειτα et similia liter a ista semper careant.
- Type
- Chapter
- Information
- Euripidis Tragoediae Priores Quatuor , pp. 12 - 57Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1826