PRAEFATIO
Published online by Cambridge University Press: 10 November 2010
Summary
Thomae Reinesii si aetatem tulissent supplementa quattuor librorum historicorum Graecorum G. I. Vossii, in quibus grammaticos etiam in ordinem a se receptos esse ipse scribit a. 1640 in epistula ad Gasparem Hofmannum p. 33, dudum, opinor, extitisset alter Carolus Muellerus, qui, ut Francisci Titzii in diatribe de Moschopulis p. 15 verba mea faciam, negotium nostrorum temporum genio dignum ad finem perduceret, ut Graecorum grammaticorum vetustiorum atque classicorum opera uno maiore corpore collecta probeque ordinata emitteret in lucem publicam, id quod ex parte molitum esse Fredericum Georgium Thryllitium compertum habemus e miscell. Lips. II p. 550 et C. A. Klotzii praef. ad Straton. epigr. p. 16. Atque esset profecto, quod eiusmodi corpus sibi gratularetur, si quis aut Frederici Osanni aemulus (vid. C Suetonii Tranquilli de gramm. et rhett. lib. ed. Fr. Osannus p. v) grammaticorum, qui Alexandriae Romae Byzantii docuerunt, concinnare chronologiam, a Laurentio Lerschio in annall. Marburg. 1840 p. 118 suo iure desideratam, aut, quod Lobeckium in parergis ad Phrynichum p. 481 inchoare memini, eruditionis grammaticae rationem, qualis singulis deinceps temporibus inter Graecos obtinuit, e reliquiis percipere vellet.
- Type
- Chapter
- Information
- Didymi Chalcenteri Grammatici AlexandriniFragmenta Quae Supersunt Omnia, pp. v - xPublisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1854