CHARTERS OF THE BOROUGH OF CAMBRIDGE
Published online by Cambridge University Press: 17 March 2011
Summary
Breve Regis Henrici Primi
Henricus Rex Anglorum Herueio Eliensi Episcopo et omnibus Baronibus suis de Grentebrugeseira salutem. Prohibeo ne aliqua navis applicet ad aliquod litus de Cantebrugeseira nisi ad litus de burgo meo de Cantebruge neque carece onerentur nisi in burgo de Cantebruge neque aliquis capiat alibi theoloneum nisi ibi. Et quicumque in ipso burgo forisfecerit ibidem faciat rectum. Quod si quis aliter fecerit precipio ut sit mihi inde ad rectum coram iusticia mea quando precipio inde placitare. T[estibus:] Cancellario et Milone de Gloecestria [et Ricardo Basset apud Londoniam].
Breve Regis Henrici Secundi
Henricus dei gracia Rex Anglie et Dux Normannie et Aquitannie et Comes Andegavie Iusticiariis, Vicecomitibus et omnibus Ministris et Fidelibus suis salutem. Sciatis me tradidisse ad firmam burgensibus meis de Cantebruge villam meam de Cantebruge tenendam de me in capite per eandem firmam quam vicecomites mihi reddere solebant et ut ipsi inde ad scaccarium meum respondeant. Et ideo precipio quod prefatos burgenses et omnia sua custodiatis et manuteneatis sicut mea propria ne quis eis in aliquo iniuriam vel molestiam faciat aut gravamen. Nolo enim quod ipsi alicui inde respondeant nisi mihi et ad scaccarium meum. Teste: Rogero filio Reinfrido apud Keueilli.
- Type
- Chapter
- Information
- Charters of the Borough of Cambridge , pp. 1 - 195Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1901
- 2
- Cited by