Skip to main content Accessibility help
×
Hostname: page-component-84b7d79bbc-dwq4g Total loading time: 0 Render date: 2024-07-28T10:19:04.630Z Has data issue: false hasContentIssue false

The papal bull Laudabiliter, 1155

Published online by Cambridge University Press:  09 January 2024

Edited by
Get access

Summary

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio illustri Anglorum regi salutem et apostolicam benedictionem. Laudabiliter et satis fructuose de glorioso nomine tuo propagando in terris et aeternae felicitatis praemio cumulando in caelis tua magnificentia cogitat, dum ad dilatandos ecclesiae terminos, ad declarandam indoctis et rudibus populis Christianae fidei veritatem et vitiorum plantaria de agro Dominico extirpanda, sicut Catholicus princeps intendis, et ad id convenientius exequendum, consilium apostolicae sedis exigis et favorem. In quo facto, quanto altiori consilio et maiori discretione procedis, tanto in eo feliciorem progressum te, praestante Domino, confidimus habiturum, eo quod amplius ad bonum exitum semper et finem soleant attingere, quae de ardore fidei et religionis amore principium acceperunt. Sane Hiberniam, et omnes insulas quibus sol iustitiae Christus illuxit, et quae documenta fidei Christianae ceperunt, ad ius Beati Petri et sacrosanctae Romanae ecclesiae (quod tua etiam nobilitas recognoscit) non est dubium pertinere.

Unde tanto in eis libentius plantationem fidelem et germen gratum Deo inseruimus, quanto id a nobis interno examine districtius prospicimus exigendum. Significasti siquidem nobis, fili in Christo carissime, te Hiberniae insulam ad subdendum ilium populum legibus et vitiorum plantaria inde extirpanda velle intrare; et de singulis domibus annuam unius denarii Beato Petro velle solvere pensionem, et iura ecclesiarum illius terrae illibata et integra conservare. Nos itaque pium et laudabile desiderium tuum cum favore congruo prosequentes, et petitioni tuae beignum impendentes assensum, gratum et aceptum habemus, ut pro dilatandis ecclesiae terminis, pro vitiorum restringendo decursu, pro corrigendis moribus et virtutibus inferendis, pro Christianae religionis augmento, insulam illam ingrediaris, et quae ad honorem Dei et salutem illius terrae spectaverint, exequaris; et illius terrae populus honorifice te recipiat, et sicut Dominum veneretur, iure nimirum ecclesiarum illibato et integro permanente, et salva Beati Petri et sacrosanctae ecclesiae Romanae de singulis domibus annua unius denarii pensione. Si ergo quod concepisti animo effectu duxeris prosequente complendum, stude gentem illam bonis moribus informare et agas tarn per te quam per illos, quos ad hoc fide, verbo et vita idoneos esse perspexeris, ut decoretur ibi ecclesia, plantetur et crescat fidei Christianae religio, et quae ad honorem Dei et salutem pertinent animarum, per te taliter ordinentur, ut a Deo sempiternae mercedis cumulum consequi merearis, et in terris gloriosum nomen valeas in saeculis obtinere.

Type
Chapter
Information
Publisher: Boydell & Brewer
First published in: 2024

Access options

Get access to the full version of this content by using one of the access options below. (Log in options will check for institutional or personal access. Content may require purchase if you do not have access.)

Save book to Kindle

To save this book to your Kindle, first ensure coreplatform@cambridge.org is added to your Approved Personal Document E-mail List under your Personal Document Settings on the Manage Your Content and Devices page of your Amazon account. Then enter the ‘name’ part of your Kindle email address below. Find out more about saving to your Kindle.

Note you can select to save to either the @free.kindle.com or @kindle.com variations. ‘@free.kindle.com’ emails are free but can only be saved to your device when it is connected to wi-fi. ‘@kindle.com’ emails can be delivered even when you are not connected to wi-fi, but note that service fees apply.

Find out more about the Kindle Personal Document Service.

Available formats
×

Save book to Dropbox

To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Dropbox.

Available formats
×

Save book to Google Drive

To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Google Drive.

Available formats
×