I AM super oceanum uenit a seniore marito
flaua pruinoso quae uehit axe diem.
quo properas, Aurora? mane: sic Memnonis umbris
annua sollemni caede parentet auis.
nunc iuuat in teneris dominae iacuisse lacertis;
si quando, lateri nunc bene iuncta meo est.
nunc etiam somni pingues et frigidus aer,
et liquidum tenui gutture cantat auis.
quo properas ingrata uiris, ingrata puellis?
roscida purpurea supprime lora manu.
ante tuos ortus melius sua sidera seruat
nauita nee media nescius errat aqua;
te surgit quamuis lassus ueniente uiator
et miles saeuas aptat ad arma manus;
prima bidente uides oneratos arua colentes,
prima uocas tardos sub iuga panda boues;
tu pueros somno fraudas tradisque magistris,
ut subeant tenerae uerbera saeua manus,
atque eadem sponsum †cultos† ante Atria mittis,
unius ut uerbi grandia damna ferant;
nec tu consulto nee tu iucunda diserto;
cogitur ad lites surgere uterque nouas;
tu, cum feminei possint cessare labores,
lanificam reuocas ad sua pensa manum.
omnia perpeterer; sed surgere mane puellas
quis, nisi cui non est ulla puella, ferat?
optaui quotiens ne nox tibi cedere uellet,
ne fugerent uultus sidera mota tuos!
optaui quotiens aut uentus frangeret axem
aut caderet spissa nube retentus equus!
inuida, quo properas? quod erat tibi films ater,
materni fuerat pectoris ille color.
Tithono uellem de te narrare liceret:
femina non caelo turpior ulla foret.
ilium dum refugis, longo quia grandior aeuo,
surgis ad inuisas a sene mane rotas;
at si quern manibus Cephalum complexa teneres,
clamares ‘lente currite, noctis equi.’ […]