Skip to main content Accessibility help
×
Home
  • Print publication year: 2019
  • Online publication date: May 2020

61 - E 364/29, rot. B, 3 Nov. 1393 to 11 April 1395

Summary

Enrolled summary of the account rendered at the Exchequer by John Godmanstone, king's clerk, for building works in the palace of Westminster, including the construction of a fourth part of the cloister and the completion of the belltower, for his receipts and expenditure, with a store account.

Physical description: The second membrane of one rotulet of two membranes, in a larger roll of accounts, sewn together at the top; in good condition and wholly legible.

Scope of transcription: The total receipts and the expenses relating to the fourth part of the cloister and the bell-tower.

[rot. 2 m. 2]

London’

Middlesex

London’

Compotus Johannis Godmeston’ clerici quem Rex per litteras suas patentes datas xx die Januarij anno regni sui xvij penes ipsum Johannem remanentes inter cetera constituit ad magnam aulam infra palacium Regis Westm’ reparari et emendari faciendam et ad latomos carpentarios et alios operarios et laboratores quoscumque qui pro reparacione et emendacione predictis necessarij fuerint ubicumque inveniri poterunt feodo ecclesie excepto per ipsum Johannem et deputatos suos eligendos et capiendos et in dictis operacione et emendacione ponendos et ad petras maeremium tegulas cindulas ferrum plumbum et ad alia necessaria in hac parte ac cariagium pro eisdem ad dictum palacium pro denariis Regis per ipsum Johannem solvenda per se et deputatos suos capienda et providenda et ad ramos corticem et alia residua de arboribus pro dicta aula provisa ac eciam vetus maeremium de aula predicta et de quodam antiquo ponte iuxta dictum palacium in aqua Thamisie proveniens ad opus Regis per visum et testimonium contrarotulatoris ipsius Regis reparacionis et emendacionis predictorum pro tempore existentis vendenda et Regi de denariis inde provenientibus respondendi percipiendi in officio illo vadia et feoda secundum discreccionem thesaurarij Anglie

Necnon per breve Regis de privato sigillo suo datum xxvij die Aprilis anno xviij thesaurario et baronibus de scaccario suo directum irrotulato in memorandis inter Recorda de termino sancti Michaelis anno xix super hunc compotum liberatum per quod Rex mandavit eisdem quod in compoto quem idem Johannes coram eis causa receptarum misarum custuum et expensorum per ipsum circa reparacionum et emendacionem aule Regis predicte redditurus existit ipsum Johannem per sacramentum suum et testimonium Magistri Hugonis Herland unius carpentariorum Regis et contrarotulatoris operacionum Regis predictorum de omnibus denariis quos idem Johannes cementariis carpentariis tegulatoribus provisoribus et aliis diversis operariis et laborariis quibuscumque operacionum earumdem pro vadiis suis pro tempore quo super eisdem operibus occuperati [sic] extiterunt soluit debitam allocacionem habere faciant viz.