Hanc quoque ‘iucunditatem’, si vis, transfer in animum (‘iuvare’ enim in utroque dicitur, ex eoque ‘iucundum’), rnodo intellegas inter ilium qui dicat
Tanta laetitia auctus sum ut nihil constet
et eum qui
Nunc demum mihi animus ardet,
quorum alter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse ilium medium [Quamquam haec inter nos nuper notitia admodum est] qui nee laetetur nee angatur, itemque inter eum qui potiatur corporis expetitis voluptatibus et eum qui crucietur summis doloribus esse eum qui utroque careat.