The Provincial Council of 1357
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ for a parliament on 17 April
Rex venerabili in Christo Iohanni, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quia pro quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri Angliae ac necessariam defensionem eiusdem regni et Ecclesiae Anglicanae concernentibus, ordinavimus parliamentum nostrum apud Westmonasterium die Lunae proximo post septimanam Paschae proximo futuro [ 17 April 1357] tenere et vobiscum et cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni nostri Angliae habere colloquium et tractatum, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungendo mandamus quatenus, cessante excusatione quacunque, dictis die et loco personaliter intersitis nobiscum ac cum dictis praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni super negotiis praedictis tractaturi, vestrumque consilium impensuri. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac commune commodum et salvationem et defensionem dicti regni nostri Angliae diligitis, nullatenus omittatis. Praemunientes decanum et capitulum ecclesiae vestrae Beati Petri Eboracensis ac archidiaconos totumque clerum vestrae diocesis, quod iidem decanus et archidiaconi in propriis personis suis ac dictum capitulum per unum, idemque clerus per duos procuratores idoneos plenam et sufficientem potestatem ab ipsis capitulo et clero habentes, praedictis die et loco personaliter intersint, ad faciendum et consentiendum his quae tune de communi consilio, favente Domino, ordinari contigerit super negotiis antedictis. Et quia propter arduitatem negotiorum praedictorum et celeriorem expeditionem eorundem, volumus primo die parliamenti personaliter interesse, nolumus nee intendimus vos aut aliquem alium ad dictum parliamentum summonitum quin eodem primo die personaliter intersitis habere ullo modo excusatos, nee excusationem a vobis admittere aliqualem. Teste rege apud Westmonasterium quintodecimo die Februarii [15 February 1357]. Per ipsum regem et concilium.
Similar writs were sent to the bishops of Durham and Carlisle, and to the abbots of York St Mary and Selby.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 139 - 144Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024