Book VIII
from Historia Iherosolimitana
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
Summary
Estivum tempus solis ardore represso cum iam transiret, noxque diem horarum numerositate transcenderet, milites Christi quaqua versum estivaverant ad Antiochiam remearunt, et in Kalendis Novembris, die festo solempnitatis Omnium Sanctorum, ibi convenerunt. Et benedicta gloria Regis eterni, quia tunc numerosior fuit turba redeuntium, quam fuerit cum se ab invicem diviserunt. Ex multis enim partibus mundi secuti erant multi egregii milites et pedites priorum vestigia, cotidieque crescebat Christiana militia.
De discordia Boamundi et Raimundi
Cumque ita in unum residerent, et de via sancti Sepulchri, quo dirigerent iter, disponerent, Boamundus pactionem urbis requirit, quam sibi spoponderant. Comes sancti Egidii dicebat id non posse fieri propter sacramenta que per Boamundum fecerant Constantinopolitano imperatori. Inde per dies plurimos factus est in ecclesia sancti Petri conventus, magnusque verborum ex utraque parte conflictus. Cumque in communi conventu nequiret fieri ulla diffinitio que paci conveniret, episcopi et abbates et sanioris sensus et consilii duces et comites locum in quo est cathedra sancti Petri intraverunt, et illic inter se diviserunt, qualiter et Boamundo servarent promissa, et imperatori facta sacramenta. Cum vero a loco consilii exierunt, consilium tamen omnibus patefacere noluerunt. Itaque domestico affatu revelatum est comiti sancti Egidii consilium, et ipse laudavit dispositum, ita tamen ut Boamundus ⌈perageret cum eis inceptum iter. Boamundus idem requisitus laudavit, et uterque in manibus episcoporum fidei astipulatione promisit, quia ab ipsis via sancti Sepulchri nunquam desereretur, neque pro discidio ullo quo inter se habuerint ab eis conturbaretur. Tunc Boamundus munivit castellum quod supereminet civitati, et comes palatium Cassiani et turrim que supra portam urbis est, a parte portus sancti Symeonis.
- Type
- Chapter
- Information
- The Historia Iherosolimitana of Robert the Monk , pp. 83 - 95Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2013