The Convocation of 1393
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The archbishop's mandate
Reverendo in Christo patri ac domino Domino Iohanni, Dei gratia Eliensi episcopo, Robertus permissione divina Londoniensis episcopus salutem et sincerae dilectionis continuum incrementum. Mandatum reverendissimi in Christo patris ac domini Domini Willelmi, Dei gratia Cantuariensis archiepiscopi, totius Angliae primatis et apostolicae sedis legati nuper recepimus tenorem continens subsequentem:
Willelmus, permissione divina Cantuariensis archiepiscopus, totius Angliae primas et apostolicae sedis legatus, venerabili fratri nostro Domino Roberto, Dei gratia Londoniensi episcopo, dalutem et fraternam in Domino caritatem. Brever regium recepimus in haec verba:
Richardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae, venerabili in Christo patri Willelmo, eadem gratia archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae primati salutem. Quia sicut satis clare scitis ad subeundem et supportandum sumptuosa et immensa onera quae nos pro defensione nostra et salvatione regni nostri ac ecclesiae sanctae post praesentes treugas et guerrarum abstimentias inter nos et adversarios nostros impune iunctas et signatas facere oportebit de bonis nostris absque fidelium ligeorum nostrorum adminiculo non sufficimus nee valemus. Vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis, suffraganeos vestros, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia Sancti Swithuni Wintoniensis, vel alibi prout expedire videritis, in crastino Purificationis Beatae Mariae proximo futuro [3 February 1393] more solito convocari faciatis et ipsos in hac parte ex causa praedicta ad subsidium in hoc casu competens et necessarium in supportationem dictorum omnium nobis concedendorum eos specialius et efficacius quo magis sciveritis aut poteritis sollicite inducatis et partes vestras ad hoc diligenter et effectualiter apponatis. Nos in cancellaria nostra de quantitate subsidii illius et de terminis solutionis eiusdem sub sigillo vestro distincte et aperte certificantes. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem et defensionem ecclesiae Catholicae ac regni praedicti diligitis, nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Westmonasterium, vicesimo primo die Decembris anno regni nostri sexto decimo [21 December 1392].
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 141 - 146Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024