Book contents
Summary
Ut ad propositam de exemplaribus graecis quaestionem redeamus, aptissime a prima tragoedia incipiemus cui ut cognomini Euripidiae furentis epitheton interpolator inscripsit: novicius huic et nuper demum explosus (de Wilamowitz An. Eur. p. 59 sq.), vetus illi Etrusci auctoritate convictus: inter quos quae necessitudo sit non satis liquet; aptissime ideo quia in hac fabula dubitari nequit quin ab Euripide poeta argumentum repetierit. file enim Herculis ab inferis reversi furorem primus scaenae tradidit argumentique formam in omne aevum constituit. quod a graecis poetis aut in ignobilibus tantum tragoediis aut omnino non retractatum est. Seneca igitur una Euripidis fabula usus est.
atque primum quidem displicuit illi ut Lessingio (IV, 247 sq. L. ubi quaedam de discrimine inter Euripidem et Senecam acutissime disputavit) et plurimis egregia Euripidis ars qua ex duplici argumento — reditu Herculis et furore — unum effecit: videmus liberos Herculis et uxorem in priore tragoediae parte praeter spem servatos in altera ab ipso servatore trucidari; in priore eundem sua virtute summa perpetrare, in altera praepotentis numinis manu τὸ ϰαλλίνιϰον ϰάϱα miserrimum omnium reddi; denique amici dextra erigi rursum mundoque reddi. transitum ille a priore parte ad alteram, a subita e timore laetitia ad summum luctum, admirabili, si veterem non noviciam scaenam respicis, sed audacissimo invento fecit, Iride et Insania in scaenam inductis; minus tamen audaci si memineris Insaniae personam Atheniensibus ex Aeschyli Carminatricibus (frg. 163) notam fuisse.
- Type
- Chapter
- Information
- L. Annaei Senecae Tragoediae , pp. 160 - 183Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010