Book IX
from Historia Iherosolimitana
Published online by Cambridge University Press: 05 May 2013
Summary
O bone Ihesu, ut castra tua viderunt huius terrene Ierusalem muros, quantos exitus aquarum oculi eorum deduxerunt; et mox terre procumbentia sonitu oris et nutu inclinati corporis sanctum Sepulchrum tuum salutaverunt, teque qui in eo iacuisti, ut sedentem in dextera Patris, ut venturum iudicem omnium adoraverunt. Vere tunc ab omnibus cor lapideum abstulisti, et cor carneum contulisti, Spiritumque Sanctum tuum in medio eorum posuisti. Itaque contra inimicos tuos qui in ea erant, iam scilicet a longe positi, pugnabant, quoniam ad auxilium suum ita te concitabant; et melius lacrimis quam iacula intorquendo pugnabant, quoniam licet ubertim in terram defluerent, in celum tamen ante te propugnatorem suum conscendebant. Qui surgentes ab oratione, ad regalem civitatem properarunt, inimicos Regis eterni intus invenerunt, circa quos tali ordine castra sua posuerunt. A septentrione castrametati sunt duo comites Normannus et Flandrensis, iuxta ecclesiam sancti Stephani prothomartyris, ubi lapidatus est a Iudeis. Ab occidente, dux Godefridus et Tancredus. A meridie vero, comes sancti Egidii, scilicet in monte Syon circa ecclesiam sancte Marie matris Domini, ubi Dominus cenavit cum discipulis suis. Tentoriis igitur in circuitu Ierusalem ita dispositis, dum vexatione itineris fatigati quiescerent, et machinas ad expugnandam urbem prepararent, Raimundus Piletus et Raimundus de Taurina ⌈et alii quam plures de castris egressi sunt, ut finitimam regionem lustrarent, ne scilicet hostes improvisi super ipsos venirent, et imparatos invenirent. Invenerunt itaque ducentos Arabes, et pugnaverunt cum eis, et superaverunt eos, et plures occiderunt, et triginta equos inde habuerunt.
- Type
- Chapter
- Information
- The Historia Iherosolimitana of Robert the Monk , pp. 96 - 110Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2013