Colloquia Monacensia–Einsidlensia 6b–j (adapted)
An attempted visit to a sick friend (second or third century ad):
marcus: si vis, veni mecum.
GAIUS: quo?
marcus: ad amicum nostrum Lucium; visitemus eum.
GAIUS: quid enim habet?
marcus: aegrotat. gaius: a quando?
marcus: intra paucos dies incurrit.
gaius: ubi habitat?
marcus: non longe; si vis, ambula. (after a short walk) haec est, puto, domus eius. haec est.
gaius: ecce ianitor; interroga illum num possimus intrare et videre amicum nostrum.
porter: quem petitis?
marcus: dominum tuum Lucium; de salute eius venimus.
porter: ascendite.
marcus: quot scalas?
porter: duas; ad dextram portam pulsate.
marcus: pulsemus. vide, quis est?
slave (opening door): avete omnes.
marcus: dominum tuum volumus visitare. si vigilat, nuntia nos.
slave: non est hic.
marcus: quid dicis? sed ubi est?
slave: descendit ad lauretum ut ambularet.
marcus: gratulamur illi. cum venerit, dic illi nos ad eum venisse de salute eius gratulantes, quia omnia bona sunt.
slave: sic faciam.
Colloquium Harleianum 12a–f (adapted)
A very unrealistic representation of how a lawyer finds a job (perhaps third century ad). Because many people who learned Latin did so in order to become lawyers, ancient Latin teachers painted a rosy picture of the life of a lawyer in an effort to encourage people to study Latin.
rich friend: domine, salve.
lawyer: salvus sis semper, amice.
rich friend: quomodo sunt res tuae? omnia bene?
lawyer: quomodo dei volunt.
rich friend: quid nunc agis?
lawyer: agebam, nunc autem vacat mihi.
rich friend: volo tibi iniungere administrationem meae actionis. eamus; ambula et ego tibi dabo quod agas. omnium enim bonorum dignus es.
Translate into Latin
marcus: Come with me in order to see Lucius.
GAIUS: Why?
marcus: He is ill.
GAIUS: Let's go. Where does he live?
marcus: He lives here; this is his house.
GAIUS: Let's knock on the door.
porter: Hello! Whom are you seeking?
marcus: We are seeking your master. We have heard that our friend Lucius is ill and we want to see him: is he awake?
porter: Lucius does not live here; my master's name is Titus.