Skip to main content Accessibility help
×
Home
  • This chapter is unavailable for purchase
  • Print publication year: 2013
  • Online publication date: April 2013

M. TVLLI CICERONIS ORATIO PRO MARCO CAELIO

Summary

Si quis, iudices, 1forte nunc adsit ignarus legum, iudiciorum, consuetudinis nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis omnibus forensibus negotiis intermissis unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur ut eo neglecto ciuitas stare non possit. idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque ciuibus qui armati senatum obsederint, magistratibus uim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat, legem non improbet, crimen quod uersetur in iudicio requirat. cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam uim in iudicium uocari sed adulescentem illustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et uocet et uocarit, oppugnari autem opibus meretriciis, illius pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem comprimendam putet, uos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. etenim si attendere2 diligenter atque existimare uere de omni hac causa uolueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum uellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem uel pietatis uel necessitatis uel aetatis – si uoluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si sperauit aliquid, pueritiae – ceteris non modo nihil ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.